

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 26: Versus 38
Tristis.Anima est quae timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens:Animam meam ponam pro te:quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quae corporis sunt.Usque ad mortem.[HIL.]Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium.